Hľadaný výraz: Jn 16,25-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. 26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”. 29 Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”. 31 Respondit eis Iesus: “ Modo creditis? 32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.

1

mail   print   facebook   twitter